monumenta.ch > Plinius > sectio 186

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 186
{LXXII} Lignum in longitudinem fluvitat, ut quaeque pars fuit ab radice, validius sidit. - quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat. haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus, robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent.